- NIDUS
- NIDUSavium domicilium proprie, Nonio: Quas inter halcyonum inprimis nidi admirationem habent, pilae figurâ, paulum eminentiore perquam angustâ (ut, etiam si invertantur, mare non influat) grandium spongiarum similitudine, ferrô intercidi non queunt ------ nec unde confingantur, invenitur, Plin. l. 10. c. 32. Adde, quae de picarum nidis Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 37. de struthionis, Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 17. de passeris stulti nos, infra voce Passer: de aliarum avium sollertia in nidificando, neque enim alia parte ingenia aviam magis admiranda, idem Plinius habet l. 10. c. 33. Quibus tamen omnibus magis memorandi nidi edules, avium quarundam, hirundinum magnitudine, quae in Asiae quatuor insulis, versus oram Cochinchinae, nec alibi usquam, reperiuntur. Sunt illi nec opaci omnino, nec plane pellucidi, quippe, caeparum instar, multiplici pelliculâ constipati, et ex certo quodam gummi genere constantes, quod in aqua tepente dissolutum et condiendis cibis adhibitum, omni aromatum genere efficacius deprehenditur. Unde Nidorum horum commercium per totam Indiam, Tunquinense inprimis Regnum, Cochinchinae conterminum, celebre est. Ioh. Bapt. Tavernier Relation nouv. du Royaume de Tunquin c. 3. Gallinarum ex torto stramine vel foeno, apud Iuvenalem habes Sat. 11. v. 70.------ tortoque caelentia foeneOva adsunt ipsis cum matribus etc. ------Tralatitie vox ipsam pullitiem notat, Deuteron. c. 32. v. 11. Ut aquila excitat nidum suum, i. e. pullos suos. Quod loquendi genus Romanis frequens. Virgil. de merope et hirundine, Georgic. l. 4. v. 17.Ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.H. e. crudelibus pullis, ut ibi Servius. Et Columella in Horto id sequutus,Veris et adventum nidis cantarit arundo.Etiam apud Hebraeos inter Templi praefectos, Gap desc: Hebrew unus dicebatur Praefectus super nidos, i. e. super aves, qui videl. praeerat iis qui columbas vendebant sacrificaturis: in cuiusmodi lucriones iure merito irritatus Christus, cathedras eorum subvertit Matth. c. 21. v. 12. etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 5. et l. 2. c. 3. Idem porto nomen fuit cenae Caii Principis, quam ille in platano ampla struxit, Plin. l. 12. c. 1. Nunc est clara (platanus) in Lycia ----- domicilii modo cava ----- tam digna miraculo, ut Lucinius Mucianus ter Consul --- prodendum etiam posteris putarit, epulatum intra eam se cum duodevicersimo comite ----- aliud exemplum Caii Principis, in Veliterno rure, mirati unius tabulata, laxisque ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse pars esset umbrae, XV. convivarum ac ministerii capace triclinio, quam cenaem appellavit ille Nidum. Sed et Nidi, foruli appellati sunt librorum, in quibus, velut capsis, certô drdine graduque reponuntur. Martialis l. 1. Epigr. 118. v. 15.De primo dabit, alterove nidoRasum pumice purpurave cultum,Denariis tibi quinque Martialem.Ubi de primo nido, est de summa capsa seu armatio: in quo optimi libri recondi solebant: Sicut in imis seu ultimis nidis libri parvae aestimationis collocabantur. Idem l. 7. Epigr. 16. v. 5.Hos nido licet inferas vel imo,Septem quos tibi mittimus libellos etc,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.